Veni Creator Spiritus

1. Veni, Creator Spiritus,
mentes tuorum visita.
imple superna gratia
quae tu creasti pectora

2. Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.

3. Tu septiformis munere,
digitus paternae dexterae,
tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.

4. Accende lumen sensibus,
infunde amorem cordibus,
infirma nostri corporis,
virtute firmans perpeti.

5. Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus,
ductore sic te praevio,
vitemus omne noxium.

6. Per te sciamus da Patrem,
noscamus atque Filium,
teque utriusque Spiritum
credamus omni tempore.

Amen.

Formación Musical diaria por Télegram t.me/ministeriodemusica 
Músicos Católicos | Música Católica

0 comentarios:

Publicar un comentario

Gracias de antemano por tus comentarios. Que Dios te bendiga

PUBLICIDAD